Augustinus, Epistolae, 204, 7.
1 | Solent in litteris Gentilium ista laudari. |
2 | In his autem Machabaeorum libris quamvis homo ipse fuerit laudatus, factum tamen eius narratum est, non laudatum, et iudicandum potius quam imitandum quasi ante oculos constitutum; non sane nostro iudicio iudicandum, quod nos quoque ut homines habere possemus, sed iudicio doctrinae sobriae, quae in ipsis quoque Libris veteribus clara est. |
3 | Longe quippe fuit iste Razius a verbis illis, ubi legitur: Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe (Eccli. II, 4). |
4 | Non ergo fuit iste vir eligendae mortis sapiens, sed ferendae humilitatis impatiens. |