monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 204, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 204, 6.

1 Verumtamen, quod fatendum est, de isto Razio seniore, quem summa exemplorum inopia coarctati se in Machabaeorum libris, quasi ad auctoritatem sceleris quo seipsos perdunt, perscrutatis omnibus ecclesiasticis auctoritatibus, vix aliquando se invenisse gloriantur, adhuc eis nunquam respondisse me recolo.
2 Sed, quod tuae Charitati et prudentibus quibusque sufficiat ad istos redarguendos, si ad vitam Christianorum de Iudaea gente atque illis Litteris parati sunt omnium factorum exempla transferre, tunc et hoc transferant.
3 Si autem illic sunt plurima eorum quoque hominum, qui Litterarum illarum veritate laudati sunt, vel huic iam tempori non convenientia vel etiam illo tempore non recte facta; tale etiam hoc est, quod in seipsum Razius iste commisit: qui cum esset apud suos nobilis, et multum in Iudaismo profecisset (quae sibi in comparatione iustitiae christianae damna et stercora fuisse dicit Apostolus [Philipp. III, 8] ), et propter hoc idem Razius Iudaeorum pater appellaretur; quid mirum est, si tanquam homini elatio superba subrepsit, ut mallet manu propria perimi, quam post illam in suorum aspectibus celsitudinem, sustinere indignam in hostium manibus servitutem?
Augustinus HOME