Augustinus, Epistolae, 204, 5.
1 | De mortibus autem furiosissimis quas quidam eorum ipsi sibi inferunt, de quibus solent detestabiles et abominabiles esse multis etiam suis, quorum mentes dementia non tanta possedit, eis secundum Scripturas rationesque Christianorum saepe respondimus quoniam scriptum est: Qui sibi nequam, cui bonus (Eccli. XIV, 5)? |
2 | Aut certe in eisdem positum tentationibus mori volentem occidat et proximum, qui sibi expedire et licere putat occidere seipsum, quoniam Scriptura dicit: Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit. XIX, 18, et Marc. XII, 31). |
3 | Nullis autem iubentibus legibus vel legitimis potestatibus, non licere alterum occidere, etiam volentem et petentem, et vivere iam non valentem, satis indicat Scriptura Regnorum, ubi rex David regis Saulis interfectorem iussit occidi, cum ille dixisset ab eo iam saucio atque semivivo petitum se fuisse ut hoc faceret, et animam corporis nexibus obluctantem solvique cupientem uno ictu vulneris ab illis cruciatibus liberaret (II Reg. I, 1-16). |
4 | Proinde quia omnis qui sine ulla legitimae potestatis auctoritate hominem occidit, homicida est; quisquis seipsum occidit non sit homicida, si non homo est. |
5 | Haec omnia multimodis in aliis plurimis nostris sermonibus et litteris diximus. |