Augustinus, Epistolae, 204, 3.
1 | Non itaque reprehendimus, domine eximie et honorabilis fili, quod tales homines apud Thamugadem prius edicto admonendos existimasti: sed quod ibi dixisti, Noveritis vos debitae neci dandos, putaverunt sicut eorum rescripta indicant, hoc te fuisse comminatum quod tu illos apprehensos fueras occisurus, non intelligentes de illa nece, quam ipsi sibi volunt ingerere, te locutum. |
2 | Non enim tu in eos ius gladii ullis legibus accepisti, aut imperialibus constitutis, quorum tibi iniuncta est exsecutio, hoc praeceptum est ut necentur. |
3 | Secundo sane edicto Dilectionis tuae planius quid volueris aperuisti. |
4 | Quod autem etiam ipsum episcopum illorum putasti litteris alloquendum humanissime; ostendisti quanta mansuetudine temperati sint in catholica Ecclesia etiam qui potestate christiani Imperatoris, sive terrendo, sive plectendo corrigendis praeficiuntur erroribus; nisi quod honorificentioribus eum verbis tractasti quam decebat haereticum. |