Augustinus, Epistolae, 204, 2.
1 | Sed quid faciamus, videntes quod multi, adiuvante Domino, per occasionem vestram viam pacis inveniant? |
2 | numquid prohibere vos possumus vel debemus ab hac unitatis instantia, dum metuimus ne quidam durissimi, et in seipsos crudelissimi, non nostra, sed propria voluntate se perdant? |
3 | Optaremus quidem ut omnes qui contra Christum portant signum Christi, et contra Evangelium de ipso Evangelio, quod non intelligunt, gloriantur, a sua perversitate discederent, et nobiscum in eius unitate gauderent. |
4 | Sed quomam Deus occulta satis dispositione, sed tamen iusta, nonnullos eorum poenis praedestinavit extremis; procul dubio melius, incomparabili numerositate plurimis ab illa pestifera divisione et dispersione redintegratis atque collectis, quidam suis ignibus pereunt, quam pariter universi sempiternis ignibus gehennarum merito sacrilegae dissensionis ardebunt. |
5 | Sic enim pereuntes istos dolet Ecclesia, quemadmodum rebellem filium sanctus David, de cuius salute servanda sollicita dilectione mandaverat. |
6 | Nam eum merito nefandae impietatis exstinctum, etiam cum testimonio lacrymosae vocis ingemuit: verumtamen superbo et maligno discedente in locum suum, populus Dei, qui fuerat illius tyrannide divisus, agnovit regem suum; et de amisso filio moerorem patris, perfectio consolata est unitatis (II Reg. XVIII, XIX). |