Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCIII . Augustinus Largo, ut bona saeculi huius vana expertus contemnat, utque ex perpessione malorum melior evadat.
1 | Domino insigni et praestantissimo, et desiderantissimo filio LARGO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. |
2 | Accepi litteras Eximietatis tuae, quibus me ad te petisti ut scriberem. |
3 | Quod quidem non desiderares, nisi et hoc quod me posse scribere existimasti, gratum haberes atque iucundum. |
4 | Id autem est, ut vana saeculi huius, si inexperta concupisti, experta contemnas. |
5 | Fallax est enim in eis suavitas, et infructuosus labor, et perpetuus timor, et periculosa sublimitas. |
6 | Initium sine providentia, et finis cum poenitentia. |
7 | Ita se habent omnia quae in ista mortalitatis aerumna cupidius quam prudentius appetuntur. |
8 | Alia est autem spes piorum, alius laboris fructus, alia periculorum merces. |
9 | Nam in hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari impossibile est: sed plurimum interest qua causa, qua exspectatione, quo termino ista quisque patiatur. |
10 | Ego quidem cum amatores saeculi huius intueor, nescio quando possit esse ad eorum animos sanandos opportuna sapientia: quando enim res velut prosperas habent, fastu respuunt salubres monitus, et quasi anilem reputant cantilenam; quando autem in adversis agunt, magis cogitant evadere unde ad praesens anguntur, quam capere unde curentur, et unde perveniant ubi angi omnino non possint. |
11 | Aliquando tamen quidam cordis aures admovent atque adhibent veritati, rarius inter prospera, crebrius inter adversa; sed tamen pauci sunt, ita enim praedicti sunt: inter quos te esse cupio, quia veraciter diligo, domine insignis et praestantissime, ac desiderantissime fili. |
12 | Haec admonitio tibi sit mea resalutatio, quia etsi te deinceps talia perpeti qualia pertulisti, nolo; plus tamen doleo haec ipsa te sine aliqua in melius vitae mutatione fuisse perpessum. |