monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Epistolae, 202a, 8, 19. <<<    

Augustinus, Epistolae, 202a, 8, 20.

1 Sane in rescripto amici, quod huic epistolae inserui, ne te forte moveat quod duos libros a me missos commemoravit, quibus respondere vacuum sibi tempus non fuisse respondit: unus est de hac quaestione, non ambo; in alio autem illud ab illo consulendo et pertractando quaesivi.
2 Quod vero admonet et hortatur, ut magis demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur; illam ipsam Pelagianam haeresim dicit, quam cautissime ut devites, quantum possum, frater, admoneo, cum de animarum origine sive cogitas, sive iam disputas; ne tibi subripiat esse credendum, ullam prorsus animam nisi unius Mediatoris, non ex Adam trahere originale peccatum, generatione devinctum, regeneratione solvendum.
Augustinus HOME