Augustinus, Epistolae, 202a, 8, 18.
1 | Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me, et vis unum horum definiam; utrum animae caeterae ex illo uno homine, sicut corpora per propaginem, an sine propagine, sicut illius unius a Creatore, singulis singulae fiant (ab ipso enim fieri sive sic, seu sic non negamus); patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur. |
2 | Omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresim detestabilem irruamus. |
3 | Si hoc quod ego interrogo, nec tu scis; sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas, et quod ego: si autem iam scis quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud quod vis ut respondeam, nihil ibi iam intuens respondebo. |
4 | Peto ergo ne succenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed potui demonstrare, quid quaeras; quod cum inveneris, confirmare non dubites quod quaerebas. |