Augustinus, Epistolae, 202a, 8, 17.
1 | Verum de ipso quoque initio meo ingratus Doctori meo non sum, quod animam humanam spiritum esse non corpus, eamque rationabilem, vel intellectualem scio; nec eam Dei esse naturam, sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari, et a vita Dei, cuius participatione beata sit, alienari potest; et aliquatenus immortalem, quoniam sensum, quo ei post hanc vitam vel bene vel male sit, amittere non potest. |
2 | Scio etiam non eam pro actibus ante carnem gestis includi in carne meruisse; sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, etsi unius dici. |
3 | sicut scriptum est, fuerit vita eius super terram (Iob XIV, 5, secundum LXX). |
4 | Ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci; unde et parvulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci. |
5 | Haec tam multa, nec parva, de initio vel origine animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor, et nosse confirmo. |
6 | Quapropter, si nescio in origine animarum, utrum illas Deus hominibus ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo, quam nescire: sed quamdiu non possum, melius hinc dubito, quam velut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare non debeo. |