monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Epistolae, 202a, 7, 15. <<<    

Augustinus, Epistolae, 202a, 7, 16.

1 Nam confiteor Dilectioni tuae cupiditatem meam.
2 Cupio quidem et hoc scire, quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur.
3 Desideratus omnibus gentibus, et quando regnum futurum sit sanctorum, quam unde in hanc terram venire coeperim: et tamen illud cum ab illo, qui scit omnia, discipuli sui, nostri Apostoli, quaererent, responsum acceperunt: Non est vestrum nosse tempus, aut tempora, quae Deus posuit in sua potestate (Act. I, 17).
4 Quid si et hoc scit, non esse nostrum scire, qui profecto scit, quid nobis sit utile scire?
5 Et illud quidem per illum scio, non esse nostri scire tempora quae Pater posuit in sua potestate.
6 Utrum autem originem animarum, quam nondum scio, nostrum sit scire, id est, pertineat ad nos id scire, nec hoc quidem scio.
7 Nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum affirmare quamdiu nescio, verum etiam quaerere iam desisterem.
8 Nunc autem, quamvis tam sit obscurum ac profundum, ut plus illic docendi caveam temeritatem, quam discendi habeam cupiditatem; tamen etiam hoc volo scire, si possum.
9 Et licet multo amplius sit necessarium, quod ait ille sanctus, Notum mihi fac, Domine, finem meum (Psal. XXXVIII. 5), (non enim ait, initium meum) quod ad istam quaestionem attinet, me lateret.
Augustinus HOME