monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Epistolae, 202a, 6, 13. <<<    

Augustinus, Epistolae, 202a, 6, 14.

1 Sed alia quaestio est, ubi quaeritur, utrum omnium animarum et corporum auctor, effectorque Deus sit, quod veritas habet; an aliquid naturarum exoriatur, quod ipse non faciat, quae opinio prorsus erroris est: alia vero, ubi quaeritur, utrum Deus animas humanas ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab illo fieri dubitare fas non est.
2 In qua quaestione sobrium te esse ac vigilantem volo; nec sic animarum propaginem destruas, ut haeresim Pelagianam incautus incurras.
3 Nam si humanorum corporum, quorum propagatio est omnibus nota, dicimus tamen Deum, vereque dicimus, non illius tantum primi hominis, coniugumve primorum, sed omnium ex illis propagatorum esse creatorem; puto facile intelligi eos, qui animarum defendunt propaginem, non ex hoc nos habere velle destruere, quando Deus animas facit, cum et corpora facit, quae de propagine fieri negare non possumus; sed alia documenta esse quaerenda, quibus hi, qui sentiunt propagari animas, repellantur, si eos errare veritas loquitur: de qua re illi magis fuerant, si fieri posset, interrogandi, propter quorum iniuriam defunctorum, sicut scribis in epistola, quam mihi posteriorem misisti in meliorem partem convertere homines formidabas.
4 Hos enim defunctos, tales tantosque et tam doctos episcopos fuisse dixisti, ut eorum traditiones timeres doctor novellus rudisque corrumpere velle.
5 Itaque si scire possem, tales, ac tanti, et tam docti viri istam de animarum propagatione sententiam, quibus vel testimoniis asserebant: quam tamen in litteris ad Caesareenses datis, illorum auctoritatem nequaquam respiciens, inventionem novam et inauditum dogma esse dixisti; cum profecto, etsi error est, novum tamen eum non esse noverimus, sed vetustum et antiquum .
Augustinus HOME