monumenta.ch > Augustinus > 13
>>> Augustinus, Epistolae, 202a, 6, 14.

Augustinus, Epistolae, 202a, 6, 13.

1 Ac per hoc, si, adversus quos tibi est in hac quaestione conflictus, sic asseverant animarum ex illius unius derivatione propaginem, ut eas iam Deum negent facere, atque formare; insta eis redarguendis, convincendis, corrigendis quantum, Domino adiuvante, potueris.
2 Si autem initia quaedam ex illo uno et deinceps a parentibus attrahi, et tamen singulas in hominibus singulis affirmant ab auctore omnium rerum Deo creari atque formari; quid eis respondeatur, inquire, de Scripturis maxime sanctis, quod non sit ambiguum nec aliter possit intelligi.
3 Aut si iam invenisti, ut superius postulavi, dirige et nobis.
4 Quod si te adhuc, sicut me, latet; insta quidem omnibus viribus eos confutare, qui dicunt animas non ex opere divino, quod eos dixisti in epistola tua prima inter secretiores fabulas murmurasse, deinde propter hanc sententiam stultam atque impiam a tuo consortio et Ecclesiae servitio recessisse; atque adversus eos omnibus modis defende et tuere, quod in eadem epistola posuisti, Deum fecisse animas, et facere, et facturum esse; neque aliquid esse in coelis aut in terra, quod non ipso constiterit aut constet auctore.
5 Hoc enim de omni omnino genere creaturae verissime atque rectissime creditur, dicitur, defenditur, comprobatur.
6 Deus enim auctor universarum rerum hominumque cunctorum et fuit, et est, et futurus est, quod in extrema tua ad coepiscopos nostros provinciae Caesareensis consultatione posuisti, atque ut id potius eligerent, exemplo omnium fratrum et consacerdotum, qui sunt apud vos, atque id retinent, quodammodo nortatus es.
Augustinus HOME