monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 202a, 5, 11. <<<    

Augustinus, Epistolae, 202a, 5, 12.

1 Nunc autem, si quispiam non alterum e duobus his eligat, sed utrumque verum esse respondeat, id est, et in omne hominum genus caeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere, et nihilominus Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse credat et dicat; quid huic contradicendum esse censes?
2 Numquidnam dicturi sumus: Si ex parentibus animae propagantur, non est Deus auctor omnium rerum, quia non facit animas?
3 Respondebitur enim si hoc dixerimus: Ergo quia corpora ex parentibus propagantur, non est Deus auctor omnium rerum, si propter hoc dicendus est non facere corpora.
4 Quis autem neget auctorem humanorum omnium corporum Deum, sed illius dicat solius, quod de terra primitus finxit, aut certe etiam coniugis ipsius; quia et ipsam de latere eius ipse formavit; non autem etiam exterorum; quia ex illis caetera hominum corpora defluxisse negare non possumus?
Augustinus HOME