monumenta.ch > Augustinus > 11
>>> Augustinus, Epistolae, 202a, 5, 12.

Augustinus, Epistolae, 202a, 5, 11.

1 Tua quippe consultatio brevis atque postrema in litteris quas ad fratres Caesareenses misisti, ita se habet: Exoro, inquit, ut me filium vestrum atque discipulum, et ad haec mysteria nuper proximeque Deo iuvante venientem, qua debetis et dignum est, et qua prudentes respondere convenit sacerdotes, informatione doceatis: utrum magis illa sit tenenda sententia quae animam dicit esse de traduce, et per occultam quamdam originem ordinemque secretum in omne hominum genus caeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere; an potius ea, quam omnes fratres vestri, et sacerdotes hic positi retinent et affirmant, eligenda definitio, credulitasque retinenda, quae Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse testatur et credit.
2 Horum igitur duorum quae consulens proposuisti, vis ut eligatur, tibique respondeatur alterutrum; quod fieri deberet ab scientibus, si essent inter se duo ista contraria ut, altero electo, consequenter esset alterum respuendum.
Augustinus HOME