Augustinus, Epistolae, 202a, 4, 10.
1 | Solam quippe unam causam videris secutus, qua contradictores tuos refelleres; quod scilicet negarent esse opus Dei animas nostras. |
2 | Quod si sentiunt, merito eorum sententia iudicatur esse damnanda. |
3 | Nam hoc si de ipsis corporibus dicerent, procul dubio fuerant emendandi, vel detestandi. |
4 | Quis enim Christianus neget, opera Dei esse corpora singulorum quorumque nascentium? |
5 | nec tamen ea propterea negamus a parentibus gigni, quia fatemur divinitus fingi. |
6 | Quando ergo dicitur sic etiam animarum nostrarum incorporea quaedam sui generis semina, et a parentibus trahi, et tamen ex eis animas Dei opere fieri; ad hoc refutandum non humana coniectura, sed divina Scriptura testis adhibenda est. |
7 | Nam de sanctis Libris canonicae auctoritatis potuit nobis testimoniorum suppetere copia, qua probatur Deus animas facere: sed testimoniis talibus ii redarguuntur, qui opera Dei esse singulas quasque animas in hominibus nascentibus negant; non ii qui hoc fatentur, et tamen eas sicut corpora Deo quidem operante formari, sed ex parentum propagatione, contendunt. |
8 | Ad hos refellendos tibi divina testimonia certa quaerenda sunt; aut si iam invenisti, nobis qui nondum invenimus, cum impensissime, quantum possumus, inquiramus, mutua dilectione mittenda. |