monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 202a, 4, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 202a, 4, 9.

1 Propterea petiveram prioribus litteris meis, ut Libellum Fidei, quem te scripsisse commemoras, eique nescio quem presbyterum fallaciter subscripsisse conquereris, mihi mittere dignareris; quod etiam nunc peto, et quid testimoniorum divinorum huic quaestioni reserandae adhibere potuisti.
2 Dicis enim in epistola ad Caesareenses placuisse vobis, ut omnem veritatis ad probationem, etiam iudices cognoscerent saeculares, quibus ex communi deprecatione residentibus, et ad fidem universa rimantibus id Divinitas, ut scribis, misericordiae suae infusione largita est; ut maiorem affirmationem pro suis sensibus assertionemque proferrent, quam vestra circa eos mediocritas cum ingentium testimoniorum auctoritatibus retentabat.
3 Has ergo testimoniorum ingentium auctoritates ingenti studio scire desidero.
Augustinus HOME