monumenta.ch > Augustinus > 8
>>> Augustinus, Epistolae, 202a, 4, 9.

Augustinus, Epistolae, 202a, 4, 8.

1 Improbari enim abs te eos qui affirmant omnes animas hominum ex illa una quae protoplasto data est, per generationum successionem propagari atque traduci, sufficienter quidem in nostram notitiam protulisti; sed qua ratione quibusve divinarum Scripturarum testimoniis id falsum esse monstraveris, quia tuae litterae non continent, quid ignoramus.
2 Deinde quid ipse pro isto quod improbas, teneas, legenti mihi epistolam tuam, et quam fratribus antea Caesareensibus, et quam mihi nuperrime direxisti, non evidenter apparet; nisi quod video te credere, sicut scribis, Deum fecisse homines, et facere, et facturum esse; neque aliquid esse in coelis aut in terra, quod non ipso constiterit et constet auctore.
3 Hoc sane ita verum est, ut dubitare hinc nullus debeat.
4 Sed adhuc te oportet exprimere, unde faciat animas Deus, quas negas ex propagine fieri: utrum aliunde; et si ita est, quidnam illud sit: an omnino de nihilo.
5 Nam illud Origenis et Priscilliani, vel si qui alii tale aliquid sentiunt, quod pro meritis vitae prioris terrena atque mortalia contradantur an corpora, absit ut sentias: huic quippe opinioni prorsus apostolica contradicit auctoritas, dicens, Esau et Iacob, antequam nati fuissent, nihil operatos boni vel mali (Rom. IX, 11).
6 Igitur non ex toto, sed ex parte nobis est tua de hac re nota sententia; assertio vero eius, id est, unde doceatur verum esse, quod sentis, nos penitus latet.
Augustinus HOME