Augustinus, Epistolae, 202a, 3, 7.
1 | Habent litterae tuae, nescio quot senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros, quos ad tuae modicitatis intelligentiam, assertionemque veritate plenissimam revocare non poteras; nec tamen exprimis, quaenam sit assertio tua veritate plenissima, ad quam senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros revocare non poteras. |
2 | Si enim hoc tenebant, vel tenent hi senes, quod a doctis sacerdotibus acceperunt; quomodo tibi rustica, et minus instructa clericorum turba molestias generaverat in his rebus, in quibus a doctis sacerdotibus fuerat instituta? |
3 | Si autem senes isti, vel turba clericorum ab eo, quod a doctis sacerdotibus acceperat, sua pravitate deviabat; illorum potius auctoritate fuerat corrigenda, et a tumultu contentiosissimo comprimenda. |
4 | Sed rursus cum dicis, Te novellum rudemque doctorem tantorum ac talium episcoporum traditiones timuisse corrumpere, et convertere homines in meliorem partem, ob defunctorum iniuriam formidasse; quid das intelligi, nisi quod illi, quos corrigere cupiebas, doctorum atque magnorum iam defunctorum episcoporum traditiones nolendo deserere, novello rudique doctori acquiescere recusabant? |
5 | Qua in re de illis interim taceo; tuam vero assertionem, quam dicis esse veritate plenissimam vehementer scire desidero; non ipsam dico sententiam, sed eius assertionem. |