monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 202a, 1, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 202a, 1, 3.

1 Quod ut tua quoque Sanctitas noverit, attende paulisper quid mihi alio anno per latorem, per quem scripseram, remeantem scripserit, nam hoc ex eius epistola in istam transtuli: Incidit, inquit, tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit, quam loqui; ita ut nostra studia cessarent, ne, iuxta Appium, canina exerceretur facundia.
2 Itaque duobus libellis tuis, quos nomini meo dedicasti, eruditissimis, et omni eloquentiae splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui, non quod quidquam in illis reprehendendum putem; sed quia iuxta beatum Apostolum, « Unusquisque in suo sensu abundat; alius quidem sic, alius autem sic » (Rom. XIV, 5).
3 Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est.
4 Sed quaeso Reverentiam tuam, parum perpatiaris me tuum laudare ingenium.
5 Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus.
6 Caeterum aemuli, et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere.
7 Mihi autem decretum est te amare, suscipere,, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere.
8 Certe et in dialogo quem nuper edidi, Beatitudinis tuae, ut dignum fuerat, recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur, quae semper simulat poenitentiam ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem; ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.
Augustinus HOME