monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 202a, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 202a, 1, 2.

1 Hoc autem quod habeo, sine altero quod nondum habeo, cuiquam debere me iam mittere vel edere non videtur; ne ille qui mihi fortasse, ut desidero, responsurus est, interrogationem meam disceptatione operosissima elaboratam, sine sua responsione, quae adhuc desperanda non est, per manus hominum notitiamque diffundi iure succenseat, idque iactantius quam utilius fecisse me iudicet, quasi ego potuerim quaerere, quod ille non potuerit enodare, cum forsitan possit, idque dum faciat, exspectandum sit.
2 Magis enim scio, quod aliis occupatur, quae minime differenda sunt, plurisque pendenda.
Augustinus HOME