Augustinus, Epistolae, 202a, 1, 1.
1 | Per religiosum presbyterum Saturninum tuae Venerationis litteras sumpsi, hoc a me magno studio, quod nondum habeo, flagitantis. |
2 | Sed cur hoc feceris causam mihi aperuisti, quod scilicet credas de hac re mihi consulenti iam fuisse responsum. |
3 | Utinam ita esset! |
4 | absit ut te, cuius exspectationem avidissimam noverim, huius muneris communicatione fraudarem. |
5 | Sed si quid credis, frater charissime, quinque ferme anni ecce evoluti sunt, ex quo in Orientem misi librum non praesumptionis sed consultationis meae; et adhuc rescripta non merui, quibus mihi enodaretur haec quaestio in qua me cupis ad te certam ferre sententiam. |
6 | Utrumque ergo misissem, si utrumque haberem. |