Augustinus, Epistolae, 202, 2, 2.
1 | Quod autem quaeritis utrum rescripserim contra libros Anniani, pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret: sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre Eusebio presbytero suscepisse, non ante multum temporis; et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. |
2 | In eodem enim luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loquitur. |
3 | Tamen multum egimus; ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. |
4 | Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. |
5 | Si autem Dominus vitam tribuerit et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus; non ut convincamus haeresim emortuam, sed ut imperitiam atque blasphemiam eius, nostris sermonibus confutemus: meliusque hoc faceret Sanctitas vestra; ne compellamur contra haereticum nostra laudare. |
6 | Sancti filii communes, Albina, Pinianus et Melania, plurimum vos salutant. |
7 | Has litterulas de sancta Bethlehem sancto presbytero Innocentio dedi perferendas. |
8 | Neptis vestra Paula miserabiliter precatur ut memores eius sitis, et multum vos salutat. |
9 | Incolumes vos, et memores mei, Domini nostri Iesu Christi tueatur clementia, domini vere sancti, atque omni affectione venerabiles patres. |