3 | Mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo vestrae Reverentiae; testem invocans Deum quod si posset fieri, assumptis alis columbae, vestris amplexibus implicarer, semper quidem pro merito virtutum vestrarum, sed nunc maxime, quia cooperatoribus et auctoribus vobis, haeresis Celestiana iugulata est: quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittant; et, quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse. |