monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 201, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 201, 2.

1 Praecipue tamen ad quorumdam episcoporum pertinaciam corrigendam, qui pravas eorum disputationes vel tacito consensu astruunt, vel publica oppugnatione non destruunt, pater charissime atque amantissime, Sanctitatis tuae auctoritatem imminere conveniet; quatenus in abolitionem praeposterae haeresis omnium devotio christiana consentiat.
2 Religio itaque tua competentibus scriptis universos faciat admoneri, scituros definitione Sanctimonii tui hanc definitionem sibi esse praescriptam, ut quicumque damnationi memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione multati, interdicta, in perpetuum expulsi civitatibus, communione priventur.
3 Nam cum ipsi iuxta synodum Nicaenam confessione sincera conditorem rerum omnium Deum, imperiique nostri veneremur auctorem; non patietur tua Sanctitas sectae detestabilis homines in iniuriam religionis nova et inusitata meditantes, secretis tractibus occultare sacrilegium semel publica auctoritate damnatum.
4 Una enim eademque culpa est eorum qui aut dissimulando conniventiam, aut non damnando, favorem noxium praestiterint, pater charissime atque amantissime. (Et alia manu): Divinitas te per multos annos servet incolumem.
5 Data V iduum iuniarum, Ravennae, Monaxio et Plinta consulibus.
6 Eodem tenore etiam ad sanctum Augustinum episcopum data.
Augustinus HOME