monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 201, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 201, 1.

1 Dudum quidem fuerat constitutum ut Pelagius atque Celestius infandi dogmatis repertores ab urbe Roma, velut quaedam catholicae veritatis contagia, pellerentur, ne ignorantium mentes saeva persuasione perverterent.
2 In quo secuta est clementia nostra iudicium Sanctitatis tuae, quo constat eos ab universis iusta sententiae examinatione damnatos.
3 Sed quia obstinati criminis pertinax malum, ut constitutio geminaretur, exegit; recenti quoque sanctione decrevimus ut si quis eos in quacumque provinciarum parte latitare non nesciens, aut propellere aut prodere distulisset, praescriptae poenae, velut particeps, subiaceret.
Augustinus HOME