Augustinus, Epistolae, 200, 3.
1 | Porro autem de pudicitia coniugali, ut eam quoque in te laudare et amare possimus, numquid audiremus, nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui vitam tuam, non in superficie, sed penitus nosset? |
2 | De hoc itaque tuo bono, Dei dono, me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius loqui tecum. |
3 | Scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo, diutius sis nobiscum. |
4 | Nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas, facile ac libenter legas, nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas venire potuerunt, admodum delecteris; quanto magis quod ad te scribitur, ubi tanquam praesenti loquar, et advertere dignaberis attentius, et accipere gratius? |
5 | Ab hac ergo epistola perge ad librum quem simul misi, qui tuae Reverentiae et cur conscriptus sit, et cur ad te potissimum missus, ipse suo principio commodius intimabit. |