monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 200, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 200, 2.

1 Laudes itaque tuas in Christo, sive magis in te laudes Christi, vide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam, et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam.
2 Sed alia et ab aliis, etsi non tam multa vel certa, verumtamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia exspectatio futurorum, quae Dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus, nec speres in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, et dives sis in operibus bonis; quam sit domus tua requies solatiumque sanctorum, et terror impiorum; quanta tibi cura sit ne quis insidietur membris Christi, coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus eius, sive in recentioribus inimicis; quamque sis eorumdem inimicorum providus saluti, infestus errori.
3 Haec atque huiusmodi, ut dixi, et ab aliis solemus audire; sed nunc ea per supra dictum fratrem plura et testatiora cognovimus.
Augustinus HOME