1 | Cum diu moleste haberem quod aliquoties scripserim, et nulla tuae Sublimitatis rescripta meruerim, repente epistolas tres tuae Benignitatis accepi: unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem, et non longe post per compresbyterum Firmum duas; qui vir sanctus, nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima charitate coniunctus, multa nobiscum de tua excellentia colloquendo, et veraciter insinuando qualem et in Christi visceribus noverit, non solum eas quas memoratus episcopus, vel quas ipse attulit, sed etiam illas quas non accepisse querebamur, litteras vicit. |
2 | Et ideo de te narratio eius suavior nobis erat, quia ea dicebat quae ipse non posses, ne quidem me inquirente, rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta Scriptura prohibet (Prov. XXVII, 2), fieres praedicator. |