Augustinus, Epistolae, 199, 13, 54.
1 | Quapropter qui dicit Dominum citius esse venturum, optabilius loquitur, sed periculosius fallitur. |
2 | Utinam ergo sit verum; quia erit molestum, si non erit verum! |
3 | Qui autem dicit Dominum tardius esse venturum, et tamen credit, sperat, amat eius adventum; profecto de tarditate eius etiamsi fallitur, feliciter fallitur: habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit; maiorem laetitiam, si non erit. |
4 | Ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem Domini, ille auditur suavius, isti creditur tutius: qui autem quid horum sit verum ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut affirmat aut negat. |
5 | Obsecro te ut me talem non spernas; quia et ego te diligo id affirmantem quod verum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo quod polliceris, et quanto magis video periculosum si falleris. |
6 | Da veniam, si onerosus fui sanctis sensibus tuis: quanto enim rarius provenit, tanto me tecum saltem per litteras loqui diutius delectavit. |