monumenta.ch > Augustinus > 53
Augustinus, Epistolae, 199, 13, 52. <<<     >>> 54.

Augustinus, Epistolae, 199, 13, 53.

1 Unus dicit, Vigilemus et oremus, quia citius venturus est Dominus: alter dicit, Vigilemus et oremus, quia brevis et incerta est ista vita, quamvis tardius venturus sit Dominus: tertius dicit, Vigilemus et oremus, quia et brevis et incerta est ista vita, et nescimus tempus quando venturus est Dominus.
2 Evangelium dicit: Videte, vigilate, et orate; nescitis enim quando tempus sit (Marc. XIII, 33).
3 Obsecro te, quid aliud dicere audimus hunc tertium, quam quod dicere audimus Evangelium?
4 Omnes quidem, prae desiderio regni Dei, hoc volunt esse verum quod dicit primus; sed hoc secundus negat; tertius vero non negat aliquid horum, sed ignorare se fatetur quis verum dicat illorum.
5 Proinde si hoc factum fuerit quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius; omnes enim manifestationem Domini diligunt.
6 Exsultabunt itaque citius venisse quod diligunt.
7 Si autem factum non fuerit, et apparere coeperit hoc potius esse verum quod dicebat secundus, metuendum est ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant Domini adventum non tardum putare, sed nullum: qui vides quantus sit interitus animarum.
8 Quod si tantae fidei fuerint, ut se ad secundi praedicta convertant, et Dominum etiam tardantem fideliter et patienter exspectent; abundabunt tamen opprobria et insultationes atque irrisiones inimicorum multos infirmos a christiana fide avertentiam, dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse venturum.
9 Qui autem credunt quod secundus dicit, tardius Dominum esse venturum, si falsum fuerit inventum, citius Domino veniente; nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur.
Augustinus HOME