monumenta.ch > Augustinus > 52
>>> Augustinus, Epistolae, 199, 13, 53.

Augustinus, Epistolae, 199, 13, 52.

1 Ut autem tibi tanquam sancto homini Dei et sincerissimo fratri aperiam de hac quaestione quid sentiam: error quidem in utroque vitandus est, quantum ab homine vitari potest, sive citius sive tardius quam futurum est, Dominus venturus esse credatur; sed mihi quisquam non videtur errare, cum aliquid nescire se scit, sed cum se putat scire quod nescit.
2 Removeamus itaque de medio servum illum malum, qui dicens in corde suo, Moram facit Dominus meus venire, dominatur conservis suis, et ebriosis convivando miscetur (Matth. XXIV, 48, 49, et Luc. XII, 45): iste quippe procul dubio Domini sui odit adventum.
3 Quo servo malo remoto, constituamus ante oculos tres servos bonos, familiam dominicam diligenter sobrieque tractantes, adventum Domini sui sitienter desiderantes, vigilanter exspectantes, fideliter amantes: si unus eorum citius, alter tardius Dominum putat esse venturum, tertius vero suam de hac re ignorantiam confitetur; quanquam omnes consonent Evangelio, quia omnes diligunt manifestationem Domini, et eam desidoranter et vigilanter exspectant, videamus tamen quis amplius consonet.
Augustinus HOME