monumenta.ch > Augustinus > 51
Augustinus, Epistolae, 199, 12, 50. <<<    

Augustinus, Epistolae, 199, 12, 51.

1 Multo minus mirandum est quod etiam verbis praesentis temporis usus est in eo quod illum identidem dixisse memorasti, Propter spem, quae reposita est nobis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod advenit in vos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens (Coloss. I, 5, 6), quamvis Evangelium nondum mundum tenebat universum: sed fructificare illud in universo mundo dixit et crescere, ut ita significaret quousque fuisset fructificando et crescendo venturum.
2 Si ergo latet quando Ecclesia fructificante atque crescente universus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet quando finis erit; ante quippe non erit.
Augustinus HOME