Augustinus, Epistolae, 199, 12, 50.
1 | Quod autem dixit Apostolus, Numquid non audierunt? |
2 | In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Rom. X, 18, et Psal. XVIII, 5): quamvis locutus sit praeteriti temporis verbis, tamen quod futurum fuerat dixit, non quod iam factum atque completum; sicut ipse propheta quo usus est teste, non ait, In omnem terram exiturus, sed, Exiit, inquit, sonus eorum, quod utique nondum factum erat: quale est etiam illud, Foderunt manus meas et pedes (Psal. XXI, 17); quod tam longe postea factum novimus. |
3 | Sed ne istas tantum propheticas locutiones, non et apostolicas fuisse credamus, nonne idem ipse apostolus ait: Quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. |
4 | Et sine dubio magnum est pietatis Sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 15, 16)? |
5 | Nempe manifestum est hoc, quod in extremo posuit, etiam nunc nondum esse completum; quanto magis tunc quando ista dicebat? |
6 | Ecclesia quippe tunc assumetur in gloria, quando dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34): et tamen tanquam factum fuisset dictum est, quod certo sciebatur futurum. |