Augustinus, Epistolae, 199, 12, 49.
1 | Quo pacto igitur ab Apostolis est praedicatio ista completa, quando adhuc usque sunt gentes (quod certissimum est nobis) in quibus modo coepit, et in quibus nondum coepit impleri? |
2 | Non itaque sic dictum est Apostolis, Eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea, et Samaria, et usque in extremum terrae (Act. I, 8), tanquam ipsi soli, quibus tunc loquebatur, tantum munus fuerint impleturi: sed sicut eis solis videtur dixisse quod dixit, Ecce vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); quod tamen eum universae Ecclesiae promisisse, quae aliis morientibus, aliis nascentibus hic usque in saeculi consummationem futura est, quis non intelligat? |
3 | sicut eis et illud ait, quod ad eos omnino non pertinet, et tamen sic dictum est tanquam ad solos etiam pertineret, Cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis (Id. XXIV, 33): ad quos enim hoc pertinet, nisi ad eos qui in carne tunc erunt, cum omnia complebuntur? |
4 | quanto magis illud quod ex magna parte per eos agendum fuit, quamvis et posteris eorum eadem actio servaretur? |