Augustinus, Epistolae, 199, 12, 48.
1 | Si ergo quia prophetia veritatis mentiri non potest, necesse est ut omnes gentes, quotquot fecit Deus, adorent eum; quomodo adorabunt eum, nisi invocent eum? |
2 | Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? |
3 | aut quomodo credent quem non audierunt? |
4 | quomodo autem audient sine praedicante? |
5 | aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X, 14)? |
6 | Mittit enim Angelos suos, et congregat electos suos a quatuor ventis (Matth. XXIV, 31), id est ab universo orbe terrarum. |
7 | In quibus ergo gentibus nondum est Ecclesia, oportet ut sit, non ut omnes qui ibi fuerint credant; omnes enim gentes promissae sunt, non omnes homines omnium gentium: non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). |
8 | Credit itaque omnis gens in omnibus qui electi sunt ante constitutionem mundi (Eph. I, 4), in caeteris non credit, et credentes odit. |
9 | Quomodo enim et illud implebitur, Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Matth. XXIV, 9); nisi in omnibus gentibus sint et qui oderint, et quos oderint? |