monumenta.ch > Augustinus > 47
Augustinus, Epistolae, 199, 12, 46. <<<     >>> 48.

Augustinus, Epistolae, 199, 12, 47.

1 Non enim Romanos, sed omnes gentes Dominus semini Abrahae, media quoque iuratione promisit (Gen. XXII, 16-18): ex qua promissione iam factum est ut nonnullae gentes quae non tenentur ditione Romana, reciperent Evangelium, et adiungerentur Ecclesiae, quae fructificat et crescit in universo mundo.
2 Adhuc enim habet quo crescat, donec fiat quod de Christo in Salomonis figura prophetatum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8).
3 A flumine scilicet ubi baptizatus est, quia inde coepit Evangelium praedicare: a mari autem usque ad mare totus est orbis cum omnibus gentibus, quoniam mari oceano cingitur universus.
4 Quomodo autem implebitur aliter illa prophetia: Omnes gentes, quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine (Psal. LXXXV, 9)?
5 Non enim de locis suis migrando venient, sed in locis suis credendo.
6 De credentibus quippe Dominus dixit: Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo (Ioan. VI, 66).
7 Propheta autem dicit: Et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium (Sophon. II, 11).
8 Omnes insulae dixit, tanquam diceret, Etiam omnes insulae; hinc ostendens quam nulla relinquatur terrarum ubi non sit Ecclesia, quando nulla relinquitur insularum, quarum nonnullae etiam in Oceano sunt constitutae, et quasdam earum Evangelium iam suscepisse didicimus.
9 Atque ita et in insulis singulis quibusque impletur quod dictum est, Dominabitur a mari usque ad mare, quo unaquaeque insula cingitur; sicut in universo orbe terrarum, quae tammam omnium quodammodo maxima est insula, quia et ipsam cingit Oceanus, ad cuius littora in occidentalibus partibus Ecclesiam pervenisse iam novimus, et quocumque littorum nondum pervenit, perventura est utique fructificando atque crescendo.
Augustinus HOME