Augustinus, Epistolae, 199, 12, 46.
1 | Nescio tamen utrum intueri aliquid certius in hac quaestione possemus, si ulla ratione seu facultate possemus, quam illud quod in epistola priore iam posui, quando Evangelio mundus universus impleatur. |
2 | Quod enim putat Venerabilitas tua iam hoc per ipsos Apostolos factum, non ita esse certis documentis probavi. |
3 | Sunt enim apud nos, hoc est, in Africa, barbarae innumerabiles gentes, in quibus nondum esse praedicatum Evangelium, ex iis qui ducuntur inde captivi, et Romanorum servitiis iam miscentur, quotidie nobis addiscere in promptu est. |
4 | Pauci tamen anni sunt, ex quo quidam eorum rarissimi atque pancissimi, qui pucati Romanis finibus adhaerent, ita ut non habeant reges suos, sed super eos praefecti a Romano constituantur imperio, et illi et ipsi eorum praefecti christiani esse coeperunt. |
5 | Interiores autem, qui sub nulla sunt potestate Romana, prorsus nec religione christiana in suorum aliquibus detinentur, neque ullo modo recte dici potest istos ad promissionem Dei non pertinere. |