Augustinus, Epistolae, 199, 11, 45.
1 | Tunc ergo scimus prope esse, cum viderimus non aliqua eorum, sed haec omnia, in quibus et hoc est, quod videbitur Filius hominis veniens, et mittet Angelos suos, et de quatuor mundi partibus, id est, de toto orbe terrarum congregabit electos suos; quod tota hora novissima facit, veniens in suis membris tanquam in nubibus vel in tota ipsa Ecclesia quod est corpus eius, tanquam in nube magna fructificante atque crescente in universo mundo, ex quo coepit praedicare et dicere, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum: ita ut fortasse omnia quae ab his tribus evangelistis dicta sunt de eius adventu, diligentius inter se collata atque discussa, inveniantur ad hoc pertinere, quod quotidie venit in corpore suo, quod est Ecclesia (de quo adventu suo dixit, Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus coeli ); exceptis his locis ubi ab eo ille adventus ultimus in seipso, quando est vivos iudicaturus et mortuos, ita promittitur ut propinquare dicatur, et quod in ultimo sermonis secundum Matthaeum ipse omnino adventus evidenter exprimitur, cuius superius quibusdam signis propinquitas intelligenda monstratur. |
2 | Ad hoc quippe apud Matthaeum sermo ipse concluditur: Cum autem venerit Filius hominis, inquit, in maiestate sua, et omnes Angeli cum eo; tunc sedebit super sedem maiestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et caetera usque ad illud, ubi ait, Et ibunt hi in supplicium aeternum; iusti autem in vitam aeternam. |
3 | Hoc enim nullus ambigit de Christi adventu novissimo et de fide saeculi praedictum fuisse. Nam et illas quinque et quinque virgines (Matth. XXV, 1-13), non defuerunt qui non contemptibili disputatione docere voluerint, ad hunc eius adventum, qui nunc fit per Ecclesiam, pertinere. |
4 | Sed haec non sunt temere pollicenda, ne aliquid occurrat quod valide contradicat, praesertim quia in talibus divinorum eloquiorum obscuritatibus, quibus nostras intelligentias Deo placuit exercere, non solum alius alio movetur acutius eorum qui Scripturas sanctas non improbabiliter tractant; sed etiam quilibet unus illorum, aliquando minus, aliquando melius intelligit. |