Augustinus, Epistolae, 199, 11, 43.
1 | Hunc ordinem videmus et duos alios evangelistas tenere. |
2 | Apud Marcum enim cum dictum esset, Et virtutes quae sunt in coelis, movebuntur; Et tunc, inquit, videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. |
3 | Deinde subiungit quod Lucas non dixit: Et tunc mittet Angelos suos et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum coeli. |
4 | Tunc quod ille de ficu et de aliis arboribus, iste de sola ficu ponens: A ficu autem discite, inquit, parabolam. |
5 | Cum iam ramus eius tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas: sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. |
6 | Quid est, Cum videritis haec fieri, nisi ea quae supra dixit? |
7 | In quibus est etiam illud quod ait, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria: et tunc mittet Angelos suos, et congregabit electos suos. |
8 | Non itaque tunc erit finis, sed tunc erit in proximo. |