monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, Epistolae, 199, 11, 41. <<<     >>> 43.

Augustinus, Epistolae, 199, 11, 42.

1 Sed horum duorum quid hic potius eligendum sit, iudicare difficile est.
2 Promptior quidem sensus est ut quisque cum audierit vel legerit, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate, ipsum prorsus accipiat eius adventum, non per Ecclesiam, sed per seipsum, quando venturus est ad vivos et mortuos iudicandos: sed quoniam Scripturae scrutandae sunt, nec earum superficie debemus esse contenti, quae ad exercitationem nostram ita modificatae sunt, ut allius se penetrari velint, diligenter sunt inspicienda sequentia.
3 Cum enim dixisset, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate; adiunxit atque ait, His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.
4 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores; cum producunt iam ex se fructum.
5 scitis quoniam prope est aestas: ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
6 Cum ergo dicit, Cum videritis haec fieri; quae intelligere poterimus, nisi ea quae supra commemorata sunt?
7 In his est autem etiam quod ait, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.
8 Proinde etiam hoc cum visum fuerit, non iam erit regnum Dei, sed prope erit.
Augustinus HOME