monumenta.ch > Augustinus > 41
Augustinus, Epistolae, 199, 11, 40. <<<     >>> 42.

Augustinus, Epistolae, 199, 11, 41.

1 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.
2 Quod video duobus modis accipi posse; sive in Ecclesia tanquam in nube venientem, sicut etiam nunc venire non cessat, secundum id quod ait, Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus coeli; sed ideo tunc cum potestate magna et maiestate, quia maior potestas et maiestas illius apparebit sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne tanta persecutione vincantur: sive in corpore suo, in quo sedet ad dexteram Patris, in quo etiam mortuus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, secundum quod scriptum est in Actibus Apostolorum, His dictis nubes suscepit eum, et sublatus est ab eis.
3 Et quia illic etiam dictum est ab Angelis, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 9, 11), merito credendus est, non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus; quoniam sic veniet sicut abiit, et nubes eum suscepit abeuntem.
Augustinus HOME