1 | Quod ergo dictum est secundum Lucam, Et in terris pressura gentium, gentes voluit intelligi, non pertinentes ad semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes (Id. XXII, 18), sed gentes quae ad sinistram stabunt, quando congregabuntur ante Iudicem vivorum et mortuorum omnes gentes. |
2 | Utraque pars enim erit in omnibus gentibus; una quae premat, altera quae prematur: una quae dicat, Pax et securitas; altera in qua sol obscuretur, et non det luna lumen suum, et de qua cadant stellae, et in qua virtutes coelorum moveantur. |