Augustinus, Epistolae, 199, 11, 39.
1 | Haec quippe in Ecclesia melius existimo intelligi, ne Dominus Iesus appropinquante secundo adventu suo ea pro magno praedixisse videatur, quae huic mundo et ante primum eius adventum consueverant evenire, et irrideamur ab eis qui haec, quae velut novissima et omnium maxima horrescimus, plura in historia gentium, et multo maiora legerunt. |
2 | Ecclesia est enim sol et luna et stellae, cui dictum est: Speciosa sicut luna, electa sicut sol (Cant. VI, 9). |
3 | Ab hac adoratur Ioseph noster in hoc mundo, velut in Aegypto, ex humillimo sublimatus: nam illum Ioseph mater certe adorare non potuit, quae ante defuncta est (Gen. XXXV, 19) quam Iacob venisset ad filium (Id. XLVI), ut illius somnii prophetici (Id. XXXVII, 9) veritas adimplenda Christo Domino servaretur. |
4 | Quando enim sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur, sicut ab aliis duobus Evangelistis hic locus commemoratus est, Ecclesia non apparebit; impiis tunc persecutoribus ultra modum saevientibus, et remoto timore, tanquam arridente mundi felicitate dicentibus, Pax et securitas: tunc stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur; quoniam multi, qui gratia fulgere videbantur, persequentibus cedent et cadent, et quidem fideles fortissimi turbabuntur. |
5 | Ideo autem secundum Matthaeum et Marcum post tribulationem dierum illorum dicitur hoc futurum, non quia transacta tota illa persecutione accident ista; sed quia praecedet tribulatio, ut sequatur quorumdam defectio: et quia per omnes dies illos ita fiet, propterea post tribulationem dierum illorum, sed tamen in eisdem diebus fiet. |