Augustinus, Epistolae, 199, 11, 38.
1 | Quid ipsi filii lucis et filii diei, qui non sunt in tenebris, ut eos tanquam fur dies ille comprehendat? |
2 | nonne adhuc utuntur hoc mundo tanquam non utentes? |
3 | Quia etsi ante multos annos, Apostolorum temporibus dictum est, pia tamen sollicitudine cogitant quod dictum est, Tempus breve est (I Cor. VII, 29). |
4 | Nonne a maxima parte eorum novellatur, aedificatur, emitur, possidetur, geruntur adhuc honores, ducuntur uxores? |
5 | De iis loquor, qui exspectantes Dominum suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 36), non se tamen abstinent a carnalibus nuptiis, sed obedientissima charitate audiunt Apostolum praecipientem quemadmodum vivere debeant uxores cum viris, viri cum uxoribus, filii cum parentibus, parentes cum filiis, servi cum dominis, domini cum servis: nonne hi omnes in his omnibus utuntur hoc mundo? |
6 | Arant, navigant, comparant, generant, militant, administrant. |
7 | Puto quod non erunt sic, quando erunt, quae in Evangelio praedicta sunt, signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum; arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi: nam virtutes coelorum movebuntur. |