monumenta.ch > Augustinus > 37
Augustinus, Epistolae, 199, 11, 36. <<<     >>> 38.

Augustinus, Epistolae, 199, 11, 37.

1 Videamus itaque ne forte melius intelligatur non ea modo impleri quae praedicta sunt illis verbis, sed tunc potius esse ventura, quando sic erit tribulatio universo orbi; ut ad Ecclesiam pertineat quae universo orbe tribulabitur, non ad eos qui tribulabunt eam.
2 Ipsi enim dicturi sunt, Pax et securitas; ut repentinus illis superveniat interitus, et eos adventus Domini sicut fur in nocte comprehendat; quando e contrario gaudebunt, et exsultabunt qui diligunt manifestationem Domini.
3 Nunc autem ista mala, quae tanquam summa et extrema creduntur, utrique genti et utrique regno, et Christi scilicet, et diaboli, videmus esse communia: pariter quippe his et boni affliguntur et mali; nec est qui dicat, Pax et securitas, ubicumque contingunt, vel metuitur ne contingant.
4 Inter quae tamen mala adhuc usquequaque frequentantur luxuriosa convivia, fervet ebriositas, avaritia grassatur, perstrepunt lascivi cantus, organa, tibiae, lyrae, citharae, tesserae, multa et varia genera sonorum atque ludorum: hoccine est arescere prae timore, an potius madescere prae libidine?
5 Sed haec filii tenebrarum abundantius habebunt, et exercebunt, cum dixerint, Pax et securitas.
Augustinus HOME