Augustinus, Epistolae, 199, 11, 36.
1 | Sed confiteri nos, inquis, poena nostra compellit adesse iam finem, dum impletur quod praenuntiatum est: « Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi » . |
2 | Nullam, inquis, patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi aut tribulari certum est; sicut dictum est, « Prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi. |
3 | » Si ergo ista mala quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia iam Dominum esse venturum, quid est quod ait Apostolus, Cum dixerint, Pax et securitas (I Thess. V, 3)? |
4 | Cum enim dixisset Evangelium, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione; continuo subiunxit, Nam virtutes coelorum movebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. |