monumenta.ch > Augustinus > 35
Augustinus, Epistolae, 199, 10, 34. <<<    

Augustinus, Epistolae, 199, 10, 35.

1 Bellis autem per diversa intervalla temporum et locorum quando non terra contrita est?
2 Nam, ut nimis antiqua praeteream, sub imperatore Gallieno, cum Romanas provincias barbaries usquequaque pervaderet, quam multos fratres nostros qui tunc erant in carne, putamus propinquum finem credere potuisse, quoniam longe post ascensionem Domini factum est!
3 ac per hoc etiam ista qualia futura sint, cum fuerit omnino finis proximus, ignoramus; si tamen haec non ita praedicta sunt, ut in Ecclesia potius intelligi debeant.
4 Duae quippe gentes sunt, et duo regna; unum scilicet Christi, alterum diaboli, de quibus dici potuit, Exsurget gens super gentem, et regnum super regnum: quod non desinit fieri, ex quo dictum est, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2).
5 Quod vide quando dictum est, et ex illo quot anni transierunt; et tamen verissime dictum est.
6 Novissimis enim diebus Dominus per virginem venit: nec diceretur ista hora novissima, nisi regno appropinquante coelorum, per quam totam horam fiunt quae Dominus propinquante suo regno futura praedixit: sed haec hora quanto spatio protendatur, si Apostolis dictum est, Non est vestrum scire; quanto magis quilibet homo, qualis ego sum, modum suum debet agnoscere, ne plus sapiat quam oportet sapere (Rom. XII, 3).
Augustinus HOME