monumenta.ch > Augustinus > 34
>>> Augustinus, Epistolae, 199, 10, 35.

Augustinus, Epistolae, 199, 10, 34.

1 Signa vero de coelo et terra, numquid maiora nos vidimus, quam qui fuerunt ante nos?
2 Nonne si gentium legatur historia, tanta mira reperiuntur extitisse de coelo terraque, ut aliqua etiam non credantur?
3 Sed, ut multa omittam quae persequi longum est, duos soles quando nos vidimus?
4 quos visos litteris mandaverunt qui tunc fuerunt, antequam Dominus venisset in carne.
5 Quando nos vidimus solem sic obscuratum, quemadmodum obscuratus est, cum Lumen mundi penderet in ligno?
6 nisi forte defectus solis et lunae, quos consueverunt computatores siderum annotare atque praedicere, inter coelestia prodigia numerabimus, quia lunam saepius in sua plenitudine, solem vero rarius, sed tamen vidimus in fine lunae secundum eorum computum defecisse.
7 Non erat talis solis ille defectus, quando crucifixus est Christus, et ideo vere mirabilis erat et prodigiosus.
8 Pascha quippe fuerat Iudaeorum, quod nonnisi in lunae plenitudine celebratur: secundum astrologorum autem numeros certum est solem, quando luna plena est, non posse deficere, sed quando finis est lunae; non quidem semper, sed aliter nunquam, cum secundum illos numeros deficit.
9 Quid ergo tale unquam quisquam meminit apparuisse de coelo, ex quo Dominus illa praedixit, quale apparuit quando passus est?
10 Quare si apparebunt etiam talia, si non spiritualiter potius intelligenda sunt, tunc apparebunt, quando finis sic appropinquabit ut debeant apparere.
Augustinus HOME