monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, Epistolae, 199, 9, 32. <<<    

Augustinus, Epistolae, 199, 9, 33.

1 Sed nunc propter computationem temporum de Danielis Hebdomadibus agitur, quae si circa tempora primi adventus Domini completae non sunt, atque in fine complendae sunt, Apostolos hoc ignorasse, vel scisse quidem, sed docere prohibitos fuisse quis credat?
2 Quanquam si hoc ita est, utiliter nesciunt gentes quod Dominus docere prohibuit eos quos gentium voluit esse doctores.
3 Si autem iam completae sunt, quia iam est unctus Sanctus sanctorum, iam occisus est Christus, ut non esset civitatis eius, iam de templo illo sublatum est sacrificium, sublata est unctio, merito Apostolis de fine quaerentibus responsum est, Non est vestrum scire tempora, quae Pater in sua potestate posuit; quoniam tempora quae per Danielis prophetiam scire poterant, non ad finem saeculi, de quo quaesierant, pertinebant.
Augustinus HOME