Augustinus, Epistolae, 199, 9, 32.
1 | Et quod dictum est, Qui est in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam; potest congruentius intelligi spiritualiter, quod in tribulationibus omnibus est cavendum, ne quisque devictus ad carnalem vitam de spirituali sublimitate descendat, aut qui profecerat in anteriora se extendens, deficiendo in posteriora respiciat. |
2 | Quod si in omni tribulatione, quanto magis in illa cavendum praecipi debuit, quae talis futura praedicta est illi civitati, qualis non fuit ab initio, neque fiet; et si in ista, quanto magis in illa, quae novissima futura est orbi terrae, id est Ecclesiae toto orbe diffusae! |
3 | Nam et ipse Lucas, non quidem quando a discipulis suis de adventu suo Dominus interrogatus est, ubi hoc Matthaeus commemoravit et Marcus, sed alio loco ubi Pharisaei quaesierunt ab illo quando veniet regnum Dei, tale aliquid eum dixisse narravit: In illa, inquit, hora, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro (Luc. XVII, 20-31). |